Latin
2.5.115 to 2.5.124
Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 2.5.115-124
Unproofread scanNot analysed yet
Non uno modo a Domino peccatores corripiuntur. Aliter arguitur populus Domini, aliter alienus ab eo: Fili, ne neglexeris disciplinam Domini, neque fatigeris dum argueris ab eo. Quem enim diligit Dominus castigat, flagellat autem omnem filium quem recipit. Argue nos, Domine, verum in judicio, et non in furore: ista correptio populi est. Correptio peccatoris et alieni illa est quam justus renuit, dicens: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me. De falsis itaque magistris, et de pseudoprophetis dicitur: In disciplina populi mei non erunt, neque in Scriptura domus Israel scribentur. Sicut et alibi: Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur. Et nunc Scriptura ait: In scriptura domus Israel non scribentur, et in terram Israel non intrabunt. Extra repromissionis terram haeretici morabuntur, quae est terra valde bona, et in quam ut introducamur oramus, in libro viventium ante conscripti a Jesu Christo, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.