Latin
3.905.1 to 3.905.14
Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 3.905.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
De eo quod scriptum est: «Fili hominis, obfirma faciem tuam super filias populi tui quae prophetant de corde suo; »usque: «Ob firmo faciem meam super hominem illum, et ponam illum desertum. »Primum de eo quod dicitur: Obfirma faciem tuum, requirendum. Deinde si Dominus dederit, investigare debemus filias populi prophetantes de corde suo, et facientes ca, in quibus eas Dei sermo corripiat. Et quod sit alia facies (6) praeter hanc corporis nostri faciem, licet ex multis manifestum sit, attamen et ex his quae Apostolus memorat indicatur: Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a gloria in gloriam, quasi a Domini Spiritu. Hanc faciem corporalem omnes homines habemus revelatam, nisi forte calamitatibus et angustiis premimur. Vultus autem ille de quo sermo Apostoli est, in multis tectus est, et in paucis revelatus. Qui enim fiduciam habet in vita immaculata, in sensu sano, in fide vera, iste tantummodo non habet confusionis, fraudulentiae, peccatique velamen, sed propter puram conscientiam revelata facie gloriam Domini contemplatur. Procui autem absit a nobis ut velatam habeamus banc faciem! Haec pauca de facie, ut possimus intelligere quid sit quod sequitur: Obfirma faciem tuam super filias pupuli tui. Ista facies, id est principale cordis nostri, nisi obfirmaia fuerit super eo quod intelligendum est, ut quomodo videt sic annuntiet audientibus, illud quod aspicitur non videtur. Impossibile quippe est ut aliquis sine obfirmatione vultus, vagus, fluctuabundus, circumlatus omni vento doctrinae, videat quod debet, videat ut debet. Oportet ergo volentem intelligere habere faciem in eo quod intelligere nititur obflrmatam: et ob hanc semper causam prophetaturis primum jubetur ut faciem suam offirment; ut nostram autem et nos possimus obfirmare faciem in Evangelio, in lege, in prophetis, in apostolis, obfirma eam super Christo, et non super saeculi negotiis.