Latin
3.905.15 to 3.905.26
Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 3.905.15-26
Unproofread scanNot analysed yet
Sed cum in mundialibus curis anima nostra versetur, cum semper ardeat habendi fame, non obfirmemus faciem nostram super ea quae imperavit Deus, sed super ea quae Dei sunt adversa praeceptis. Quis putas in nobis mundus est ab obfirmatione faciei super his quae interdicta sunt? Quis in tantum sollicitus et cautus, ut diebus ac noctibus in ea oblimet cordis sui faciem quae jubentur? Nunc quoque si intellecturi sumus praesentem scripturam quomodo prophetae dicatur: Obfirma faciem tuam super filias populi tui, ut videat ea quae dicturus est, debemus obfirmare intelligentiam, plenum in tentatione cordis habere tractatum quid sit hoc quod significetur, ut tandem ratione superati recedamus a littera. Ac secundum communem quidem intellectum videntur quaedam filiae populi prophetantes hoc quod sequitur admisisse peccatum· Assumentes cervicalia consuebant, consuentes ea non ponebant ea sub capite, sed sub cubito audientium, et velaminibus quibusdam legebant capita universae aetatis. Haec sunt quae prophetantibus filiabus populi reputantur quasi magna peccata. Quis autem potest in verbo consistens dicere quia, si quis cervicalia consuat, et consuta sub cubito ponat alterius, delinquat, et a Deo corripiatur? Quis potest asserere quia, si quis velamina faciat ad legendum caput universae aetatis, impie agat? Invitis nobis ab ipsa Scriptura necessitas imponitur, ut ab apicibus litterae recedentes, verbum, et sapientiam, et voluntatem ejus requiramus ad aperienda peccata qua clausa sunt, ad illuminanda quae caligant, ut possimus a maledicto extranei fieri. 3. ·Omni cubito manuum sive munus, Qui in victu (7) corporis occupati sunt, et ne per somnium quidem spirituales vident delicias, quas non habere vult sermo divinus dicens: Delectare in Dominoet dabit tibi petitiones cordis fui; qui nou noverunt voluntatem beatorum, de qua scribitur: Torrente voluptatis tute potabis eos; requirunt quasi amatores luxuriae et non amatores Dei, semper in corporalibus esse deliciis.