Latin
3.905.74 to 3.905.91
Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 3.905.74-91
Unproofread scanNot analysed yet
Deliciae quippe, et otium, et resolutio non sinunt cognosci eum qui dicit: Ego sum Dominus. Pro eo quod evertistis cor justi inique. Quo modo in loco signorum dictum est, quia decipiant etiam electos Dei, sic evenit saepe ut justos quoque haeretici supplantent. Amant enim homines voluptatem, quia, statim ut apparuerit, tranqui la est, et lasciva, et delectans sensum, et provocans nos ad usum sui. Fugimus amara, licet salutaria sint, et nolumus laborare voluptatibus definiti, nescientes quia impossibile est eumdem amatorem… esse Dei. Propter quod Apostolus ait de pessimis, quia sint amatores voluptatis magis quam amatores Dei. Et ego non avertebam ad confortandas manus iniquorum. Ego non avertebam, sed omnia quae e ant aedificationis dispensabam. Istae vero prophetissae effeminatae animae avertebant ad confortandas manus iniqui, hoc est ut fortior manus iniquitate fieret, ne omnino averteretur de via sua mala, et vivificaretur, id est nullus penitus converteretur a via sua pessima, et vivificaretur. Propterea falsa non videbitis qui docetis falsa. Jam vos non faciam ultra conatu prospero pergere, ut possitis insinuare quae dicitis. Et divinationes non divinabitis amplius: et liberabo populum meum de manu vestra. Oramus ut et nos liberet Deus de manu talium magistrorum, qui ubicunque fuerint ad voluptates audientium loquentes, scindunt ac dividunt Ecclesiam, quia plu res sunt magis amatores voluptatum quam amatores Dei. Et scietis quia ego Dominus. Si convertero divinationes vestras, si fecero silere mendacia, tunc scietis quia ego Dominus. Haec prior prophetia. Sequitur et alia, quae ita contexitur: Et venerunt ad me viri seniorum Israel, et sederunt ante faciem meam. Omnia Dei sermo perstringit, et nullam speciem ordinum qui in Ecclesia constituti sunt, dimittit intactam, verum universa percurrens omnes sanare desiderat, voluti nunc quaedam ad presbyteros loquitur.