Latin
3.905.92 to 3.905.106
Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 3.905.92-106
Unproofread scanNot analysed yet
Ea enim quae praecesserunt dicta sunt de magistris. Idcirco consideremus et de presbyteris quid dicatur, excutientes nosmetipsos, ne quis nostrum presbyter talis sit, qualis infra exponitur. Et venerunt ad me viri seniorum Israel, et sederunt ante faciem meam. Et factus est sermo Domini ad me dicens: Fili hominis. Videamus accusationem, ut scire possimus utrumne eam in nobis deprehendamus. Annon viri isti posuerunt cogitationes suas in cordibus suis, et poenam iniquitatum suarum posuerunt ante faciem suam? Nunquid respondens respondebo eis: Beati qui mundo sunt corde? Qui enim mundum habent cor, cogitationes suas non ponunt in cordibus suis, sed magis habent in sermone Dei. Qui autem laborant (8) in saecularibus curis, et nihil aliud requirunt nisi quomodo… praesentem transigant vitam, hi cogitationes ponunt in cordibus suis ut puta si videris hominem nihil aliud cogitantem nisi mundi negotia, lucra corporalia, et ciborum abundantiam: ex his quae indiguerit, in quibus sollicitus est, in quibus suspirat, futuram tantum alimoniam cum dolore conquirens, poenam cogitationum suarum posuit in corde suo. Arguens igitur quosdam presbyteros istiusmodi, ait ad prophetam sermo divinus: Viri isti, id est supra dicti presbyteri, posuerunt cogitationes suas in cordibus suis, et poenam iniquitatum suarum posuerunt ante faciem suam. Nemo vestrum existimet cruciatus nobis ab alio quam a nobis irrogari. Deus non facit poenas, sed ea quae patimur ipsi nobis praeparamus. Itaque testimonio quo frequenter usi sumus, etiam nunc opportune utamur: Ambulate in lumine ignis vestri, et in flamma quam accendistis. Non est ignis alterius nisi vester, qui ligna, qui stipulam, qui materiam futuro incendio coacervastis. t Dicit ergo de presbyteris, procul autem absit a nobis: Viri isti posuerunt cogitationes suas in cordibus suis, et poenam iniquitatum suarum posuerunt ante faciem suam.