Latin
4.1.12 to 4.1.24
Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 4.1.12-24
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quomodo homo peccator sine prole et sterilis inter maledictos punitur, juxta id quod in quodam loco scriptum est, ex contrariis enim contraria intelliguntur: et de justo dicitur: Non erit sine prole, neque sterilis in vobis; et peccatores sine liberis et posteritate sui aeterna infertilitate damnantur, ut in domo Abimelech factum est, et earum quatum conclusit Deus vulvam propter peccatum quod in Isaac commis sum est: sic et terra quodammodo sine prole et sterilis relinquitur, fame missa in eam. Putas verum est, hoc quod asserere sermo praeludit, non de habitatoribus terrae, sed de ipsa terra dictum? Possum paulisper ad altiora conscendens Scripturarum testimoniis approbare, quomodo peccator terra dicatur. Dicitur enim ad Adam: Terra es et in terram ibis. Possumus dicere, quia et nunc delinquens terra peccator sit. Sed econtrario latissimam Scripturae silvam recensens coarctor ad suspicandum, quia animalis sit terra ista quam cernimus. Si enim hoc quod scriptum est: Qui aspicit super terram et facit eam tremere, juxta id quod scriptum est volumus accipere, intelligimus ad aspectum Dei terrae motus concitari, non quos Judaei suspicantur. Nam illi asserunt tremorem terrae commotionem ejus esse: quod longe a vehi te diversum est: Et nos quippe solliciti et trementes propter peccata nostra in terra sumus, nec tamen tremor noster corpus concutit ad tremendum: sicuti et in alio loco dicitur: Super quem respiciam, ait Dominus, nisi super humilem, et quietum, et trementem sermones meos? Ex quo manifestum est mansuete et humiliter Deo servientem ad sermones ejus mente potius tremere quam corpore. Et haec quidem in medio dicta sunt satisfactione ejus testimonii quod intulimus. Qui aspicit terram et facit eam tremere. Accipe autem alia dieta de terra: Offenditur terra ab his qui insident in ea.