Latin
4.1.25 to 4.1.43
Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 4.1.25-43
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo offenditur terra, et quando aversatur ab his qui in se commorantur? Quando fuerint peccatores. Accipe aliud exemplum. Complacebit sibi terra in sabbatis suis. Econtrario enim quadam terrae sabbata nuncupantur, in quibus sibi complaceat et laetetur. Necdum dico: Attende, caelum, et loquar, et audiat terra verba oris mei; neque aliud: Audi, coelum, et auribus percipe, terra; sed nec Jeremiae prophetiam: Terra, terra, audi verbum Domini, scribe virum istum ab…- catum. Multa nos latent propter paupertatem memoriae, propter ingenii tarditatem. Multa sunt quae condidit Deus rationabilia, et sunt capacia, non solum principatus et potestates, et rectores tenebrarum istarum, verum etiam et in meliore parte thronos, dominationes, et caetera quae in nostro intellectu Apostolus reliquit dicens: Et super omne nomen quod nominatur non solum in saeculo isto, verum et in futuro. Aer quoque animalibus plenus est, secundum ejusdem Apostoli testimonium praedicantis: In quibus aliquando ambulastis secundum sacculum mundi hujus, secundum principem potestatis et aeris spiritus, qui, nunc operatur in filiis diffidentiae. Est ergo terra, et universa animalia, et per partes animalium varietates. Quando enim offenditur terra, et rursum con placet sibi in sabbatis suis, non omnis offenditur, non omnis exsultat. Quodammodo enim erudita est cum habitatoribus suis, et didicit sabbata sive in umbra, sive in veritate juxta naturae suae agere qualitatem. Unde sacratiore quadam intelligentia sabbatismus exercetur post septem annos terrae sanctae donce complaceat Deo in ea habitare. Si vero peccatores in ea fuerint, jam non ultra per septimanas annorum, sed per septuaginta terra sabbatum gerit. Habemus sermonem de septuaginta annis, tam apud Jeremiam, quam apud Danielem sanetis litteris consignatum; et futurum est ut in die judicii non solum homo, sed etiam universa conditio judicetur. Omnis quippe creatura congemiscit et condolet.