Latin
4.919.51 to 4.919.67
Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 4.919.51-67
Unproofread scanNot analysed yet
Et dos ergo possumus fieri Daniel: et ut non enumerem omnes sanctos, possum esse Paulus si fuero imitator ejus dicentis: Imitatores mei estote. Si cauterium quo signatus est Paulus habuero, si eamdem figuram qua ille figuratus est in Christo possedero, per quam ut bonus pater aiebat: Filioli mei, quos iterum parturio donec Christus formetur in vobis. Si vero ex dissimilitudine signaculi coarguor, quia aliam formam habuerit Paulus quam ego in anima habeam, me ipsum decipio dicens: Filius meus es tu, semen Pauli. Noli mirari quod filius Apostoli fias. Habeto virtutes, et eris filius Christi. Filioli, inquit, adhuc pusillum vobiscum sum. Cum autem fueris Christi, eris et omnipotentis Patris, quia unum sunt unitaeque naturae. Ad hoc laborat justus, in hoc studium suum omne convertit, ut Danielis, et Job, et Noe, et Abrahae filius ostendatur ad adoptionem Dei, et jam non vocetur hominum nominibus, sed vocabulis filiorum Dei. Si ergo fuerint tres viri isti, non indiget Spiritus sanctus, ut etiam nunc Noe, et Danielem, et Job ostendat. Tres viri isti in medio ejus. Dicit mihi eruditus auditor: tres in praesenti nominantur, sermo vero tuus plurimos affirmat, et Daniel, et Job, et Noc. Cui sic respondebimus. Omnis similitudo similium unus est, et non plures qui similes sunt. Non plura corpora, sed unum corpus omnes sumus, juxta id quod scriptum est: Vos autem estis corpus Christi, et membra ex parte. Et Salvator noster venit quaerere et salvare quod perierat, in sacramento nonaginta novem ovium non errantium et unius perditae. Venit quippe Filius hominis quaerere et salvase quod perierat. Quomodo enim unum corpus plura sunt corpora, et una ovis plures sunt oves quae perierant, hoc pacto omnes Noc, Daniel et Job, in unum Noc, et Job, et Danielem rediguntur.