Latin
4.919.68 to 4.919.80
Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 4.919.68-80
Unproofread scanNot analysed yet
Ipsi in justitia sua salvabuntur, dicit Adonai Dominus. Prius nomen Del quatuor litterarum est, quod interpretatur naturaliter Deus. Ergo omittitur propter peccata terrae fames: terra vero secundum omnes sensus quos supra diximus et quoscunque intelligentiae auditorum reliquimus, ut ex nostris dictis ipsi sibi alias intelligentias reperirent. Videamus autem et aliud opus irae divinae emittentis in terram peccatricem bestias pessimas. Aiunt etiam Judaei, si quando lupi homines devoraverint impetum facientes in domos, et caeterae bestiae, ut historia refert leones quondam in humanum genus immissos, et alio tempore ursos, istiusmodi devorationes ex Dei indignatione descendere. Et hunc inierim sensum ut sequamur litteram ab altiori intellectu recedentes, nunc sequi videmus prophetam. Qui autem spiritalis est, judicans omnia, et a nullo dijudicatus, confidenter dicit multas esse bestias, quas emittit Deus in peccatricem terram, si tamen terra nostra peccaverit: Adversarius noster diabolus ut leo rugiens ambulat quaerens quem devoret. Illa quoque historia quae Scripturas diligenter observantibus in planum se praebet intellectum, istiusmodi habet significationem, quando duo ursi ad parvulos missi sunt, qui contumelias faciebant prophetae dicentes: Ascende, calve, ascende, calve. Ursi namque ilii in signo erant aliarum bestiarum, quae vere ferae, vere sunt rabidae, quae mittuntur in hanc peccatricem terram. Procul autem absit a nobis ut bestia ad nos pro Dei ultione mittantur, quin potius in oratione dicamus: Ne tradideris bestiis animam confitentem tibi! Ego novi perseverantes in fide justos feris traditos, et laceratos ab eis consummasse martyrium, nec tamen beatos esse desiisse. Non enim bestiis fuerant traditi spiritalibus et invisibilibus, quae lacerant animas peccatorum et dentes suos in impiorum corda defigunt. Quemadmodum enim si pastor ex ore leonum evellat duo crura ovis, vel extremum auriculae, ita evellentur filii Israel.