Latin
Homily 5
Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 5.2
Unproofread scanNot analysed yet
Debemus autem nosse, quia non statim ubi fames fuerit, sequatur et mors. Potent quippe fieri ut aliquis famem sustinens perseveret in vita, licet inedia, et squalore, et macie discrucietur. Potest fieri ut immissis bestiis malis statim non omnes percant, fugae auxilio reservati. Potest evenire ut caedente romphaea, cesset interitus. Modo vulnerantur quidam et secantur, et, ut ita dicam, crebris ictibus confodiuntur, nec tamen pereunt. Idcirco nunc poena novissima in enumerationem poenarum mortis infertur. Istiusmodi quiddam et sacratissimus Apostolus sentiens, loquebatur: Novissimus mimicus destruetur mors, audebo dicere, sed novissimus inimicus destruetur mors. Fuit quidam ante mortem inimicus, id est romphaea; fuit quidam ante mortem inimicus bestiae pessimae; fuit quidam ante bestias pessimas inimicus, fames. Haec omnia inimica sunt religionis inimicis. Si enim non vis amicus fieri Deo invitanti te ad reconciliationem, et dicenti por Apostolum: Obsecro vos per Chri- II Petr. II, 21. Hebr. X, 28, 29. ibid. stum reconciliari Deo, quid de Deo causaris, cum in causis sub inimicorum imperio esse voluisti, An ignoras idcirco Deum in AEgypto immisisse furorem, et iram, et angustiam, immissionem per angelos pessimos, quia inimici illius erant, et ab ejus adversario regebantur? Procul autem absint a nobis quatuor istarum supplicia poenarum, fames, bestiae pessimae, gladius, mors! Quidquid enim horum fuerit illatum, ad eos venit qui inimici Dei sunt, amicos ejus praeterit, neque ausum est eos contingere qui de ejus necessitudine gloriantur. Et quomodo de igne bene creditum est, Scripturis testantibus, quia transeant per eum justi, et non comburantur: Uniuscujusque enim opus quale sit, ignis probabit; sic et in bis suppliciis inveniatur aliquis Daniel, Noc et Job, et nihil poenarum sustinebit.