Latin
Homily 5
Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 5.3
Unproofread scanNot analysed yet
Haec specialiter per singula supplicia exposuimus, quae in extrema parte in unum propheta consocians, ait: Hec dicit Adonai Dominus: Si autem quatuor vindictas meas pessimas romphaeam, et famem, et bestias pessimas, et mortem immisero. Quo? Non super terram, sed super Jerusalem. Terra enim si puniatur, sufficit ei una correptio. Si autem corripiatur Jerusalem, super quam invocatum est nomen Dei, quatuor ei cruciatus pariter inferuntur. Multo nobis utilius fuerat divino non credidisse sermoni, quam post credulitatem adhuc rursum ad peccata converti quae ante commisimus. Considera enim quomodo Scriptura super terram sig…- latim supplicia dicat inferri, et non apponat quam terram; quando vero ad Jerusalem veniat: Si autem et quatuor vindictas meas pessimas, romphaeam, et famem, et bestias pessimas, et mortem immisero in Jerusalem; nos indicans Jerusalem. qui peccantes quidem nos Jerusalem sumus quae destruitur; in praeceptis vero permanentes, Jerusalem dicimur quae salvatur. Omnes lamentationes quas legimus in Jerusalem, omnes querimoniae quibus eam plangit Deus, ad nos periment qui gustavimus sermonem Dei, et postea mandatis ejus contraria fecimus. Non plectitur Salomonis jura contemnens, non sic punitur Lycurgi scita destituens. Aliud supplicium est ejus qui legem Dei per Moysen traditam conculcat et despicit; maxima omnium est ejus poena qui praecepta Filii Dei pro nihilo duxerit. Irritam enim quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur, quanto magis putatis deteriora supplicia mereri illum qui Filium Dei conculcaverit? Hi ergo quos enumeravimus Filium Dei non conculcaverunt, sed tantum legem Dei transgressi sunt, maximeque bi qui ante adventum Domini fuerunt. Sed neque hi qui crucifixerunt Salvatorem meum rei sunt ingeniis poenae, sicut hi quibus ait Apostolus: Filium Dei conculcans, spiritui gratiae contumeliam faciens; et si quid aliud significat in eo loco in quo eorum peccata replicat, qui post fidem in Deum peccaverunt.