Latin
6.943.1 to 6.943.24
Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 6.943.1-24
Unproofread scanNot analysed yet
Et facta es mihi, et lavi te in aqua. Post haec omnia assumpsi te, et ipse lavi te in salutem, et ablui sanguinem tuum abs te. Haec intelligentes, oremus ut veniat misericordia Dei super nos, et abluat sanguinem ab animabus nostris. Si quid enim morte dignum fecimus, istud sanguis est noster. Ablui sanguinem tuum a te, et unxi te oleo. Et christos nos vult facere Deus. Et indui te versicoloria. Quanta est benignitas Dei in unamquamque animarum Jerusalem: non unius coloris tunicam, sed multae varietatis largitur credentibus sibi. Hanc versicolorem tunicam jam tunc io signum fecit Jacob, induens filium suum Joseph, et vestivit eum versicoloria. Si consideres intellectus sectas, facta bona, vere videbis variam tunicam, quam visitatio Dei largitur his qui vocati sunt in salutem. Legem intelligo, prophetas comprehendo, agnosco Evangelia, non me latet Apostolus, cautus sum, justus sum, misericors sum, et adhuc quaeris aliam tunicam versicolorem quam induit Dominus Jerusalem dicens: Et vestivi te versicoloria, et calceavi te hyacinthos? Vult calceamenta nostra esse florentia, et bene tincta. Quae sunt calceamenta? Audi Paulum apertius praedicantem: Calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis. Et praecinxi te bysso. Manifestius de hoc cinctorio Apostolus loquitur: Stantes praecincti lumbos vestros in veritate. Veritas enim pro bysso accipitur. Et operui te trichapto. Non inveniens (15) neque intelligens quid esset trichaptum, inveni in alia editione pro trichapto, florens, et in alia, indumentum. Igitur induit nos Deus post vatiam vestem, et florenti tunica. Et ornavi te ornamento, imposui tibi armillas circa manus tuas. Cum mihi dederit occasiones bonorum actuum, armillas circumdat manibus meis. Et catena circa collum tuum. Si me post gesta justitiae intellectu ornaverit veritatis, tunc mihi ornamentum nuptiale, tunc catena collo decora circumdatur.