Latin
6.943.25 to 6.943.51
Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 6.943.25-51
Unproofread scanNot analysed yet
Et dedi inaurem circa narem tuam. Quando vere possum suavitatis et boni odoris sacramenta suscipere, tunc mihi ornat Deus inauribus narem. Et rotulas in auriculas tuas. Ut non solum auriculae, sed etiam grandis ruta aurea sit circa auditum tuum. Aurea vero rota est, quae intellectibus volvitur sacris. Et corona glorificationis super caput tuum. Omnipotens Deus, et nobis tribue ut digni efficiamur corona glorificationis super caput nostrum Et ornata es auro, id est divinis sensibus; et argento, id est sermonibus sacris. Et opertoria tua byssina. Profunditas sensuum, opertorium est byssinum. Et florentia: pro quo verbo Septuaginta τρ(- χαπτα posuerunt, subtilem nimis amictum, et quasi ad capillorum similitudinem attenuatam vestem significantes. Et versicoloria. Ecce tota est Jerusalem prolecta alis, vestita variis, ornata gemmis. Quid post haec facit magnus et hominum amator Deus? Alit eam delicatis cibis. Similam et mel et oleum manducasti. Non ait simpliciter farinam, neque hordeaceum panem: hoc quod modo ad vos loquimur, simila est. Sed miserabilis Jerusalem post similam, post mella, post oleum rursum quasi meretrix increpatur. Idcirco caveamus attentius ne forte nos post verba munda similae, post sermones dulcissimos prophetarum, post oleum quod laetificat faciem, quo voluimus perungere caput, ut jejunium nostrum acceptabile fiat, iterum delinquamus. Non solum autem perungimur hoc oleo, sed vescimur. Et facta es pulchra valde nimis. Laudat pulchritudinem ejus, laudat speciem, praedicat formam. Et directa es in regnum. Quantus profectus, ut etiam ad regnum dirigatur? Et exiit nomen tuum in gentibus. Haec apta sunt ei, qui postquam liber esse coepit a mundo, in conversatione proficiens ad beatam vitam, nomen quoque gloriosum in saeculo consecutus est, sed procul absit id quod sequitur; ad hoc enim scriptam est, ut incutiat audientibus metum.