Latin
7.951.41 to 7.951.59
Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 7.951.41-59
Unproofread scanNot analysed yet
sic doctrina ea quae a fornicatione monet recedendum, casto non est posita, sed iniquis, et fornicatoribus, et inobedientibus. Non habemus itaque necessarium, ut discamus a fornicatione discedere: verum ad perfectiora tendamus a principiis elementorum Christi. Etenim cum deberetis, ait, magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei, et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo. Omnis sermo qni praecepit: Non fornicaberis, non adulterabis, non furaberis, non solida esca est, sed quasi lac praebetur infantibus Athletarum cibus est de omnipotenti Deo, de mysteriis ejus quae tecta sunt, et latenter in Scripturis significata, sentire. Vide quomodo ad Corinthios Paulus loquitur: Lacte vos potavi, non cibo, necdum enim poteratis, sed neque nunc potestis. Et quia lacte adhuc indigebam, ea discunt quae discere parvuli solent. Bonum est homini mulierem non tangere, propter fornicationem autem, et caetera. Rursumque instituuntur ne immolatitia comedant. Ista omnis doctrina lac parvulorum est, et adhuc infantium in Christo. Quando vero Ephesiis scribitur, solidum illis praebet cibum. Non auditur quippe in Epheso fornicatio, non auditur in Epheso idololatria, et esus immolationum. Ex quibus docemur quid sit solidus cibus, et quod rationabile ct sine dolo lac moralis locus, quod solidus cibus mysticus intellectus. Beatum est igitur ut festinemus ad ea, quae imperfectiora sunt principia transeuntes. Et quod moralis locus lac sit, Apostolus docet, cum jam aliqua de lacte dixisset addens. Non rursum jacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis. Tales omnes sunt qui adhuc lacte potantur; perfectus autem aliis indiget disciplinis. Haec in medio dicta sint, quia sermone conscenderam, ne ab alterius expositione fornicationis statim aliam fornicationem incurrerem, quam nunc explanabo. Dicitur quippe ad Jerusalem: Et fornicata es tripliciter in filiabus tuis.