Latin
7.951.60 to 7.951.67
Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 7.951.60-67
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est quod ait, quod tripliciter fornicata est in filiabus suis Jerusalem? Dei indigemus auxilio, ut ipse nobis obscuritatem istius loci edisserat. Et quomodo Moyses audiebat Deum, et deinde ea quae a Deo audierat, proferebat ad populum; sic nos indigemus Spiritu sancto loquente in nobis mysteria, ut orationibus nostris Scripturam possimus audire, et rursum quod audivimus populis intimare. Quid est ergo: Tripliciter fornicata es in filiabus tuis? Si intelligas (23) fornicationem carnis, et animae, et spiritus, et videas aliquem fornicari in his omnibus, videbis tripliciter fornicantem Jerusalem. Qui vero tripliciter castus est, iste ab Apostolo meretur audire: Deus autem pacis sanctificet nos per omnia, ut integer spiritus noster, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.