Latin
18
Jerome, In Lamentationes Jeremiae 18
Unproofread scanNot analysed yet
Coph. Coph interpretatur vocatio. Allusit ergo propheta ad interpretationem litterae, et dixit: Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me, promittentes mihi pacem. Res. Res interpretatur capitis, subauditur, intellectus. Per caput ergo debemus intelligere principalitatem mentis ubi est intellectus; quia sicut a capite reguntur membra, ita a mente disponuntur voluntates et cogitationes. Vide, Domine, quoniam tribulor, venter meus conturbatus est. Quid per ventrem debeamus intelligere, idem propheta alibi ostendit dicens: Ventrem meum doleo, ventrem meum doleo, hoc est, sensus cordis mei conturbati sunt.