Latin
19
Jerome, In Lamentationes Jeremiae 19
Unproofread scanNot analysed yet
Sen. Sen interpretatur dentium. Quid per dentes intelligere debemus? Dentes qui frangunt cibum et molunt, et a quibus in corpus traducitur, debemus intelligere doctores et praedicatores qui mandata Dei ruminant, et qui plangunt suos et aliorum reatus et casus. Ex quorum persona loquitur propheta dicens: Audierunt inimici mei quia ingemisco: et laetati sunt, quoniam tu fecisti, id est, tu permisisti, ut ego ingemiscerem, et illi exsultarent. Quod vero subjungit, Adduxisti diem consolationis, et fient similes mei, qui me afflixerunt ad tempus extremum referendum est, et est praeteritum pro futuro positum. Adduces, inquit, diem consolationis meae, et caetera quae sequuntur. Fient similes mei, non in gloria, sed qualia mihi fecerunt, talia recipient. In hoc ergo fient mei similes, quia sicut ego fui moerens et dolens, dum affligerer ab eis; ita et illi erunt dolentes et gementes positi in poenis.