Latin
Psalm 1
Jerome, Liber De Expositione Psalmorum 2.4
Unproofread scanNot analysed yet
Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum. De illo enim fonte procedunt omnia flumina, quod fructum suum dabit in tempore suo. Lignum hoc non omni tempore dat fructum, sed, in tempore suo. Lignum hoc non dat in praesenti saeculo, sed in futuro, hoc est, in dic judicii. Lignum hoc nunc flores habet, lignum hoc nunc germinat, et promittit fruges futuras. Lignum hoc habet duo, habet et fructus, habet et folia. Fructum habet, sensum in Scripturis: folia, verba simplicia; fructus in sensu est, folia vero in verbis sunt. Quicumque igitur Scripturas sanctas legit, si secundum Judaeos legit, tantum folia inlelligit; si vero spiritualiter intelligit, fructus capit.