Latin
2.5.1 to 2.5.18
Jerome, Liber De Expositione Psalmorum 2.5.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
Et folium ejus non defluet. Tamen et folia istius arboris utilia sunt. Denique si quis et secundum historiam intelligit, utilitatem habet animae suae. Legimus in Apocalypsi Joannis (qui in istis provinciis non recipitur liber: tamen scire debemus quod in occidente omni, ei in aliis Phoenicis provinciis, et in AEgypto recipitur liber, et ecclesiasticus est, nam et veteres ecclesiastici viri, e quibus est Irenaeus, et Polycarpus, et Dionysius, et alii Romani interpretes, de quibus est et Cyprianus sanctus, recipiunt librum et interpretantur), legimus ergo Ibi: Et ecce, inquit, vidi thronum positum, et agnum unum, et arborem, inquit, secundum flumen, et ex utraque parte ripoe ipsam arborem (Apoc. xxii). Hoc est, ex ista parte erat et ex ilia parte erat. Et habebat, inquit, fructus ipsa arbor, et in anno, mensibus singulis duodecies fructus afferebat, et habebat, Inquit, folia, et folia ejus ad sanitatem gentium erant. Vidi, inquit, thronum positum unum: licet enim credamus in Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, et Trinitas sit, tamen regnum unum est. Vidi, inquit, thronum positum unum, et vidi, inquit, in conspectu throni stantem unum agnum. De assumptione dicitur corporis Salvatoris: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Et egrediebatur, inquit, fons de subtus medio throni. Videtis igitur quoniam de medio throni fons egreditur gratiarum. Tamen non egreditur fons ille de throno, nisi agnus contra steterit. Nisi enim crediderimus Incorporationem Christi, non accipimus istas gratias. Et arbor, inquit, una excelsa posita erat. Non dixit arbores, sed arbor una. Si arbor una est, quomodo ex ista parte ripae est, et ex illa parte ripae est? Si enim dixisset, vidi arbores, fieri poterat ut aliae essent ex alia parte, et aliae ex alia.