Latin
Psalm 1
Jerome, Liber De Expositione Psalmorum 2.6
Unproofread scanNot analysed yet
Non sic impii. Illa universa genera praemiorum quae de justo diximus, impius non accipiet. Non sic impii. Non dixit, non sic peccatores; si enim de peccatoribus dixisset, omnes alieni eramus. Non sic impii. Inter impium et peccatorem hoc interest: qui impius est, negat Deum: qui peccator est, confitetur et peccat. Non sic impii. In quibusdam legitur, non sic hoc secundo. Non sic impii, non sic. Sed sciamus quia in Hebraico semel positum est. Diximus de sancto viro, et comparatione ejus. Et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum. Nunc econtrario de impio dicitur. Sicut justus vir comparatur ligno: sic impius comparatur pulveri, quem projicit ventus a facie terrae. Pulvis licet de terra sit, tamen desinit esse terra. Sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terroe. Videte quid dicitur, tam infelix erit impius, ut nec terrenas quidem sit pulvis. Videtur quidem non habere substantiam, sed habet suam substantiam. Nihil habet solidum; sed quod habet, ad poenam habet. Huc illucque dispergitur. Numquam in uno loco est. Quocumque ventas traxerit, illuc impetus ejus dirigitur. Sic et impius qui semel negaverit Deum, quocumque illum aura diaboli traxerit, illuc errore perducitur. Quoniam diximus quid sit justus, et cui comparetur: quid sit impius, et cui comparetur: et de praesenti saeculo diximus: nunc debemus de futuro et aeterno cognoscere.