Latin
Psalm 1
Jerome, Liber De Expositione Psalmorum 2.7
Unproofread scanNot analysed yet
ideo non resurgunt impii in judicio, neque peccatores m consilio justorum. Legimus in Evangelio secundum Joannem, quicumque in me credit, non judicabitur; quicumque in me non credit, jam judicatus est (Joan. iii, 18). Quis ergo judicandus est, si ille qui credit, non judicabitur, et ille qui non credit, jam judicatus est? qui in die judicii judicabuntur? Requiramus ergo medium Inter credentem, et non credentem qni judicandus sit. Qui credit non judicabitur. Qui credit non peccat, qui vere credit non peccat, qui veram fidem habet non peccat. Demum quando peccamus, mens nostra in fide fluctuat; eo tempore quando peccamus, quando irascimur, quando detrahimus, quando homicidia facimus, quando fornicamur, uhi fides est? Ergo quod dicit, qui in me credit, non judicabitur, non enim necesse habet judicari qui jam beatus est. Qui in me non credit, jam judicatus est, jam enim praedestinatus ad poenam est. Qui ergo judicatur? Qui credit quidem, sed peccatis vincitur; qui habet bona, habet et mala; qui eo tempore quo credit, benefacit, quo non credit, male facit. Videamus ergo nunc quid dicitur: ideo non resurgunt impii in judicio. Non resurgunt ut judicentur, quia jam judicati sunt. Qui enim non credit in me, jam judicatus est. Neque peccatores in consilio justorum. Non dixit, peccatores non resurgunt, sed non resurgunt in consilio justorum. Non merentur eum his resurgere qui non sunt judicandi. Si in me crederent, cum his resurgerent, qui non suat judicandi.