Latin
Psalm 5
Jerome, Liber De Expositione Psalmorum 3
Unproofread scanNot analysed yet
Quintus psahnns hoc titulo praenotatur. In finem, pro ea quoe hoereditatem consequitur. Psalmus David. Multi putant titulos ad psalmos non pertinere. Et hoc qua ratione aestiment, nesciunt. Si quidem non haberentur in Haebreis, et Graecis, et Latinis veluminibus, recte putarent: nunc vero eum·in Hebraicis habeantur libris, et maxime iste titulus qui in quinto psalmo est praenotatos, miror eos hoc velle dicere, quod aliquid in Seriptura sine cansa sit. Si iota unum et unus apex non transiet de Lege, quanto magis tanta verba vel syllabas! In finem pro ea quoe hoereditatem consequitur, Psalmus David. Haereditas non in principio repromittitur, sed in fine mundi. Judaei in principio se obtinere putaverunt, nos in finem consequimur. Unde dicit et apostolus Joannes: Filioli, novissima hora est (I Joan. ii, 18). In novissima ergo hora finis est. In finem haereditas, in finem pro ea quoe hoereditatem consequitur. Quae est ista quae haereditatem consequitur? Mihi videtur quod Ecclesia sit, ipsa est enim quae haereditatem consequitur. Psalmus David cantat in principio, quod Ecclesia accipiat in fine. Quintum ergo psalmus ex persona Ecclesiae est. Alii multa interpretantur, multi dicunt secundam historiam de Israelis populo, quod vellet reverti de Babylone in Judaeam. Hoc illi interpretantur, non sunt interpretati in finem pro ea quoe hoereditatem consequitur. Nos ergo spiritualibus spiritualia comparantes, orationibus vestris ex persona Ecclesiae istum psalmum disserere nitimur.