Latin
Psalm 1
Jerome, Liber De Expositione Psalmorum 2.8
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam novii Dominus viam justorum, et inter impiorum peribit. Quoniam novit Dominus viam justorum. Et quid grande est, si novit Dominus viam justorum, si dicitur Dominus nosse eos, quos nosse dignatur? Denique de peccatoribus dicitur. Recedite a me, operarii iniquitatis, non novit vos Dominus (Luc. xiii, 27): dicit Apostolus: Si quis cognoscit, cognoscetur. Quoniam novit Dominus viam justorum (I Cor. xiv, 38). Qui peccator est, non novit eum Deus: qui justus eat, notus est a Deo. Legimus in Genesi eo tempore quo praevaricatus est Adam, eo tempore quo magis audivit serpentem, quam Deum, quando se abscondit a facie Dei, venit Dominus post prandium in paradiso, et deambulat (Gen. iii): videte quid dicitur, requirit Deus Adam non meridie, sed ad vesperam: jam enim Adam solem perdiderat, quia meridiem non habebat: ad vesperam, hoc est, ietXcvov, et ambulabat, non enim stat Deus peccatori, sed ambulat. Sciebat illum esse in paradieo, et non ignorabat quod factum erat, sed quia peccaverit Adam, nescit eum Deus. Et dixit Deus: Adam, ubi es? Diximus do eo quomodo peccator ignoretur a Deo. Econtrario scire debemos quomodo justus sciatur a Deo. Dicit Deus ad Abraham: Exi de terra tua, et de cognatione tua (Gen. xii, 1). Venit in Palaestinam, fuit in Habramio, fuit In Geraris multo tempore; cum natus ei fuisset filios Isaac, et repromissionem acceperat, quia in semine tuo benedicentur omnes gentes, tulit Isaac, et obtulit eum Deo, et vox de coelo audita est, parce filio tuo, et statim scribitur eo tempore quo obtulerat filium Suum, quid dicit Deus Abrahain? Ecce cognovi quoniam tu times Dominum Deum tuum. Qui tanto tempore locutus fueras, nunc cognovisti Abraham? Sed quoniam grandis fides fuerat offerendo filium suum, propterea nunc primum coepit eum nosse Deus. Hoc totum quare dixi? quoniam scriptum est, quoniam novit Dominus viam justorum. Dicamus et aliter: via, et vita, et veritas Christus est: ambulemus ergo in Christum, et viam nostram novit Deus Pater. Et iter impiorum peribit. Non dtxh, impii peribunt; sed si egerint poenitentiam, et ipsi salvabuntur. Eo tempore quo apostulus Paulus persequebatur Christum, et Ecclesias, impius erat. Si ergo impii per– ibunt, non datur locus poenitentiae. Sed non dixit, impii peribunt, sed, iter impiorum peribit. Hoc est, peribit impietas; non impius, sed ipsa impietas; non homo peribit qni impius fuit, sed homine agente poenitentiam, peribit impietas. Deus ergo hoc nobis praestet, ut tria non faciamus, et duo facimus; ligno vitae comparemur, non simus impii, qui comparantur pulveri; non simus peccatores, quoniam peccatores non resurgunt in consilio justorum, et via mala pereat: et benedicamus Deum, cui sit gloria in saecula saeculorum. Amen.