Latin
4.39 to 4.58
Jerome, Liber De Expositione Psalmorum 4.39-58
Unproofread scanNot analysed yet
Eo enim tempore quando mortua est Rachel in Ephrata (oculis nostris sepulcrum vidimus, exempla non quaerimus). Eo igitur tempore quaudo moriebatur Rachel, peperit, inquit, infantem, et vocaverunt nomen ipsius mulieres, sive ipsa quae moriebatur, Benoni, id est, filius doloris mei. Econtrario vero Jacob pater dolorem matris vertit in gloriam, et non eum vocat Benoni, hoc est, filius doloris mei, sed Benjamin, hoc est, filius dextroe, hoc est, virtutis meoe. Benjamin igitur ex duobus compositum nomen est, ex filio et dextra. Ben enim dicitur filius, damin, dicitur dextera. Sciamus igitur semper tribum Benjamin appellari Jemini. Legimus in Regnorum libro, eo tempore quo de Saul scribitur. Et ecce, inquit, vir de tribu Benjamin nomine Soul, filius, inquit, Chis, filius Abihel, filius Jetta, filius Jether, filius Jera, filius Jemini. Et statim ibi dicitur vir Jeminoeus, hoc est, de tribu Jeminaea, hoc est, de tribu Benjamin. Demus et aliud testimonium ne dubitare possimus. Semei ille qui in monte Oliveti co tempore quando David fugiebat filium suum Abessalon, dicit hoc Scriptura: Et ecce, inquit, Semei de cognatione Saul de tribu Benjamin. Et lapides, inquit, jaciebat in David, et dicebat: Egredere, egredere, vir sanguinarius. Eo tempore quando dicit unus de ducibus ejus nomine Abisai: Vadam, inquit, et interficiam eum, quid dicit ei David? Quid mihi et vobis, filii Sarvioe? Et ecce, inquit, qui de lumbis meis egressus est, pugnat contra me, et miramini si filius Jemini, hoc est, ex tribu Benjamin, de tribu Saul, qui fuit inimicus? Hoc totum quare dixi? ut ostenderem Jemini tribum esse Benjamin. Diximus quid sit Benjamin, diximus nomen patris, videamus quid sit Chusi filius Jemini. Chus lingua Hebraea interpretatur AEthiops, hoc est, niger et tenebrosus. Qualem habet animam, quale et corpus, de quo dicit Jeremias: Si mutabit AEthiops pellem suam, et pardus varietatem suam (Jer.