Latin
4.59 to 4.67
Jerome, Liber De Expositione Psalmorum 4.59-67
Unproofread scanNot analysed yet
xiii, 23). Ergo hic Chusi nigrum et AEthiopem, inimicum suum Saulem significat. Et dicit hoc, quomodo AEthiops mutare non potest pellem: ita et iste mores suos mutare non potest. Is venit in manus meas, potuit eum occidere, cujus potuit sanguinem fundere: volui eum superare beneficio, sed malitia ejus vinci non potest. Quomodo enim AEthiops pelles mutare non potest, ita et illius malitia mutari non potest. Denique quid dicit: Domine Deus meus, si feci istud, hoc est, si feci illi aliquid mali. Si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala. Vide quid dicat: Ego pro malis bona reddidi, ille pro bonis mala. Manifestum est igitur quoniam contra Saul psalmus est.