Latin
Psalm 9
Jerome, Liber De Expositione Psalmorum 5.1
Unproofread scanNot analysed yet
Jesus filius Nave pugnabat in eremo, et Moyse orante, superabat: alius pugnabat, alius in oratione vincebat. Ita et ego secundum illud quod scriptum est, aperi os tuum et implebo illud: ego quidem loqui videor, sed alii sunt quibus orantibus, loquor. Nonus psalmus quod a vobis cantatus est Domino, grandis in versibus, grandis est in mysteriis. Quoniam non possumus de omnibus disputare, sufficit interim de titulo dicere. Quoniam non possumus domum ingredi, grande est enim regis palatium, neque possumus omnia regis scire mysteria, interim quasi in titulo domus, in ipso vestibulo, cujus domus sit demonstremus. In finem pro occultis filii psalmus David. In finem, quod dicitur, non pertinet ad Judaeos, sed ad nos qui in finem credidimus. Ille prior filius, nos novissimi. Nos ergo qui in finem sumus, psalmum istum debemus audire, quia ad eos qui in finem sunt pertinet. Pro occultis filii. Quae sunt haec occulta filii? mysterium quod omnibus retro saeculis fuerat occultum, nobis in finem apertum est. Pro occultis filii, in Hebraico aliter habet: in Hebraico enim habet almoth, quod interpretatur, pro morte: al enim dicitur pro, moth dicitur mors. Ergo pro morte dicitur, pro morte ergo filii in Hebraeo scriptum est. Videte igitur Septuaginta Interpretes qui Ptolomaeo gentili regi interpretabantur, et durum erat dicere mortem filii, sciebant enim quod de Filio Dei diceretur. Videbant scriptum esse et tamen timebant Dei Filium dicere esse moriturum. Hoc interim de titulo disputatum sit, et universus psalmus de morte Salvatoris dicitur.