Latin
Incipit Liber, Chapter 1
Jerome, Liber de viris illustribus 23.1.828
Unproofread scanNot analysed yet
Simon Petrus, filius Joannis, provinciae Galileae·, e vico Bethsaida, frater Andreae apostoli (Matth. IV, 18), et princeps apostolorum, post episcopatum Antiochensis Ecclesiae, et praedicationem dispersionis corum qui de circumcisione crediderant, in Ponto, Galatia, Cappadocia, Asia et Bithynia (I Petr. I, 1), secundo Claudii imperatoris anno, ad expugnandum Simonem magum, Romam pergit, ibique viginti quinque annis cathedram sacerdotalem tenuit, usque ad ultimum annum Neronis, id est, decimum quartum. A quo et affixus cruci, martyrio coronatus est, capite ad terram verso, et in sublime pedibus elevatis; asserens se indignum qui sic crucifigeretur ut Dominus suus. Scripsit duas epistolas, quae Catholicae nominantur: quarum secunda a plerisque ejus esse negatur, propter styli cum priore dissonantiam. Sed et Evangelium juxta Marcum, qui auditor ejus et interpres fuit, hujus dicitur. Libri autem, c quibus unus Actorum ejus inscribitur, alius Evang lii, tertius Praedicationis, quartus Apocalypseos, quintus Judicii, inter apocryphas scripturas repudiantur. Sepultus Romae in Vaticano, juxta viam Triumphalem, …ius orbis veneratione celebratur.