Latin
Incipit Liber, Chapter 2
Jerome, Liber de viris illustribus 23.2.829
Unproofread scanNot analysed yet
Jacobus, qui appellatur frater Domini (Galat. I, 19), cognomento Justus, ut nonnulli existimant, Joseph ex alia uxore, ut autem mihi videtur. Mariae sororis Matris Domini (Joan. XIX, 23), cujus Joannes in libro suo meminit, filius, post passionem Domini statim ab apostolis Hierosolymorum episcopus ordinatus, unam tantum …ipsit epistolam, quae de septem Catholicis est, quae et ipsa ab alio quodam sub nomine ejus edita asseritur, licet paulatim tempore procedente obtinnerit auctoritatem. Hegesippus, vicinus apostolicorum temporum, in quinto Commentariorum libro de Jacobo narrans, ait: «Suscepit Ecclesiam Hierosolymorum post apostolos frater Domini Jacobus, cognomento Justus. Multi siquidem Jacobi vocabantur. Hic de utero matris sanctus fuit, vinum et siceram non bibit, carnem nullam comedit, nunquam attonsus fuit, nec unctus fuit unguento, nec usus balneo. Huic soli licitum erat ingredi Sanctu sanctorum: siquidem vestibus laneis non utebatur, sed lineis, solusque ingrediebatur templum, et fixis genibus pro populo deprecabatur, in tantum, ut camelorum duritiem traxisse ejus genua crederentur. »Dicti et alia multa, quae enumerare longum esset. Sed et Josephus in vicesimo libro Antiquitatum refert, et Clemens in septimo Υποτυπώσεων, mortuo Festo, qui Judaeam regebat, missum esse a Nerone successorem ejus Albinum, qui cnm necdum ad provinciam pervenisset, Ananus, inquit, pontific, adolescens, Anani filius, de genere sacerdotali, accepta occasione άναρχίας, concilium congregavit, et compellens publice Jacobum, ut Christum Dei Filium denegaret, contradicentem, lapidari jussit. Qui cum praecipitatus de pinna templi, confractis cruribus, adhuc semiani dis tendens ad coelum manus, diceret: Domine ignosce eis, quod enim faciunt, nesciunt (Luc. XXIII, 34); fullonis fuste, que· uda vestimenta extorqueri solent, in cerebro percussus interiit. Tradit item Josephus, tantae cum sanctitatis fuisse et celebritatis in populo, ut propter ejus necem, creditum sit subversam esse Hierosolymam. Hic est de quo Paulus apostolas scribit ad Galatas: Alium autem apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini (Galat. I, 19). Et apostolorum super hoc crebrius Acta testantur (Act. I, 13; XXI, 18; XV, 13). Evangelium quoque quod appellatur secundum Hebraeos, et a me nuper in Graecum Latinumque sermonem translatum est, quo et Origenes saepe utitur, post resurrectionem Salvatoris refert: «Dominus autem cum dedisset sindonem servo sacerdotis, ivit ad Jacobum, et apparuit. Juraverat enim Jacobus, se non comesturum panem ab illa hora qua biberat calicem Domini, donec videret eum resurgentem a dormientibus. »Rursusque post paululum: «Afferte, »ait Dominus, «mensam et panem. »«Statimque additur: «Tulit panem et benedixit, ac fregit, et dedit Jacobo Justo, et dixit ei: Frater mi, comede panem tuum, quia resurrexit Filius hominis a dormientibus. »Triginta itaque annos Hierosolymorum [Al. Hierosolymis] rexit Ecclesiam, id est, usque ad septimum Neronis annum, et juxta templum ubi et praecipitatus fuerat, sepultus est. Titulum usque ad obsidionem Titi, et ultimam Hadriani, notissimum habuit. Quidam e nostris in monte Oliveti eum putaverunt conditum, sed falsa eorum opinio est.