Latin
Incipit Liber, Chapter 12
Jerome, Liber de viris illustribus 23.12
Unproofread scanNot analysed yet
Lucius Annaeus Seneca Cordubensis, Sotionis Stoici discipulus, et patruus Lucani poetae, continentissimae vitae fuit, quem non ponerem in Catalogo Sanctorum, nisi me illae Epistolae provocarent, quae leguntur a plurimis Pauli ad Senecam, et Senecae ad Paulum. In quibus, cum esset Neronis magister, et illius temporis potentissimus, optare se dicit ejus esse loci apud suos, cujus sit Paulus apud Christianos. Hic ante biennium quam Petrus et Paulus coronarentur martyrio, a Nerone interfectus est.