Latin
Incipit Liber, Chapter 11
Jerome, Liber de viris illustribus 23.11
Unproofread scanNot analysed yet
Philo Judaeus, natione Alexandrinus, de genere sacerdotum, idcirco a nobis inter scriptores ecclesiasticos ponitur, quia librum de prima Marci evangelistae apud Alexandriam scribens Ecclesia, in nostrorum laude versatus est, non solum eos ibi, sed in multis quoque provinciis esse memorans, et habitacula eorum dicens monasteria. Ex quo apparet talem primum Christo credentium fuisse Ecclesiam, quales nunc monachi esse nituntur [ms. imitantur] et cupiunt, ut nihil cujusquam proprium sit, nullus inter eos dives, nullus pauper. Patrimonia egentibus dividuntur [Al. dividunt], orationi vacatur [Al. vacant] et psalmis, doctrinae quoque et continentiae, quales et Lucas refert (Act. II, 4, et IV, 32) primum Hierosolymae fuisse credentes. Aiunt hunc sub Caio Caligula Romae periclitatum, quo legatus gentis suae missus fuerat. Cum secunda vice venisset ad Claudium, in eadem urbe locutum esse cum apostolo Petro, ejusque habuisse amicitias, et ob hanc causam etiam Marci, discipuli Petri, apud Alexandriam sectatores ornasse laudibus suis. Exstant hujus praeclara et innumerabilia opera in quinque libros Moysi, de Confusione linguarum liber unus, de Natura et Inventione liber unus, de His quae sensu precamur et detestamur liber unus, de Eruditione liber unus, de Haerede divinarum rerum liber unus, de Divisione aequalium et contrariorum liber, de Tribus virtutibus liber unus, Quare quorumdam in Scripturis mutata sunt [mss. sint] nomina liber unus, de Pactis libri duo, de Vita sapientis liber unus, de Gigantibus liber unus, Quod somnia mittantur a Deo libri quinque, Quaestionum et solutionum in Exodo libri quinque, de Tabernaculo et Decalogo libri quatuor, necnon de Victimis et Repromissionibus, sive Maledictis, de Providentia, de Judaeis, de Conversatione vitae, de Alexandro, et Quod propriam rationem muta animalia habeant, et Quod omnis insipiens servus sit, et de Vita nostrorum liber unus, de quo supra diximus, id est, de apostolicis viris, quem et inscripsit περ\ Βίου θεωρητικού Ικετών, quod videlicet coelestia contemplentur, et semper Deum orent. Et sub aliis indicibus, de Agricultura duo, de Ebrietate duo. Sunt et alia ejus monumenta ingenii, quae in nostras manus non pervenerunt. De hoc vulgo apud Graecos dicitur,"Η Πλάτων φιλωνίζει, ή Φίλων πλατωνίζει: id est, aut Plato Philonem sequitur, aut Platonem Philo: tanta est similitudo sensuum et eloquii.