Latin
Incipit Liber, Chapter 35
Jerome, Liber de viris illustribus 23.35
Unproofread scanNot analysed yet
Irenaeus, Pothini episcopi, qui Lugdunensem in Gallia regebat Ecclesiam, presbyter, a martyribus ejusdem loci, ob quasdam Ecclesiae quaestiones legatus Romam missus, honorificas super nomine suo ad Eleutherum episcopum perfert litteras. Postea, jam Pothino prope nonagenario ob Christum martyrio coronato, in locum ejus substituitur. Constat autem Polycarpi, cujus supra fecimus mentionem, sacerdotis et martyris, hunc fuisse discipulum. Scripsit quinque adversus haereses libros, et contra gentes volumen breve, et de disciplina aliud, et ad Martianum fratrem de apostolica praedicatione, et librum variorum tractatuum, et ad Blastum de Schismate, et ad Florinum de Monarchia, sive quod Deus non sit conditor malorum, et de Ogdoade egregium commentarium, in cujus fine significans se apostolicorum temporum vicinum fuisse, sic subscripsit: «Adjuro te, qui transcribis librum istum, per Dominum Jesum Christum, et per gloriosum ejus adventum, quo judicaturus est vivos et mortuos. ut conferas, postquam transcripseris, et emendes illum ad exemplar, unde scripsisti, diligentissime: hanc quoque obtestationem similiter transferas, ut invenisti in exemplari. »Feruntur ejus et aliae ad Victorem episcopum Romanum de quaestione Paschae epistolae: in quibus commonet eum, non facile debere unitatem collegii scindere. Siquidem Victor multos Asiae et Orientis episcopos, qui decima quarta luna cum Judaeis Pascha celebrabant, damnandos crediderat. In qua sententia hi, qui discrepabant ab illis, Victori non dederant manus. Floruit maxime sub Commodo principe, qui M. Antonino Vero in imperium successerat.