Latin
Incipit Liber, Chapter 36
Jerome, Liber de viris illustribus 23.36
Unproofread scanNot analysed yet
Pantaenus, Stoicae sectae philosophus, juxta quamdam veterem in Alexandria consuetudinem, ubi a Marco evangelista semper ecclesiastici fuere doctores, tantae prudentiae et eruditionis tam in Scripturis divinis, quam in saeculari litteratura fuit, ut in Indiam quoque, rogatus ab illius gentis legatis, a Demetrio Alexandrise episcopo mitteretur. Ubi reperit, Bartholomaecum de duodecim apostolis adventum Domini nostri Jesu Christi juxta Matthaei Evangelium praedicasse, quod Hebraicis litteris scriptum, revertens Alexandriam secumdetulit Hujus multi quidem in sanctam Scripturam exstant commentarii: sed magis viva voce Ecclesiis pro fuit. Docuitque sub Severo principe et Antonino, cognomento Caracalla.