Latin
Incipit Liber, Chapter 40
Jerome, Liber de viris illustribus 23.40.882
Unproofread scanNot analysed yet
Apollonius, vir disertissimus, scripsit adversus Montanum, Priscam et Maximillam insigne et longum volumen, in quo asserit Montanum et insanas vales ejus periisse suspendio: et multa alia, in quibus de Prisca et Maximilla refert: «Si negant eas accepisse munera, confiteantur non esse prophetas, qui accipiunt: et mille hoc testibus approbabo. Sed et ex aliis fructibus probantur prophetae. Dic mihi, crinem fucat prophetes? stibio oculos linit? Prophetae vestibus et gemmis ornantur? Prophetes tabula ludit et tesseris? Propheta fenus accipit? Respondeant, utrum hoc fieri liceat, an non: meum est approbare, quod fecerint.» Dicit iu eodem libro, quadragesimum esse annum usque ad tempus, quo ipse scribebat librum, ex quo haeresis Cataphrygarum habuerit exordium. Tertullianus sex voluminibus adversus Ecclesiam editis quae scripsit περί έχσ; άσεως, septimum proprie adversus Apollonium elaboravit, in quo omnia, quae ille arguit, conatur defendere. Floruit autem Apollonius sub Commodo Severoque principibus.