Latin
Incipit Liber, Chapter 41
Jerome, Liber de viris illustribus 23.41
Unproofread scanNot analysed yet
Serapion, undecimo Commodi imperatoris anno Antiochiae episcopus ordinatus, scripsit epistolam ad Caricum et Pontium de haeresi Monlani, in qua et haec addit: «Ut autem sciatis falsi hujus dogmatis, id est, novae prophetiae ab omni mundo insaniam reprobari, misi vobis Apollinaris beatissimi, qui fuit in Hierapoli Asiae episcopus, litteras. »Ad Domninum quoque, qui persecutionis tempore ad Judaeos declinaverat, volumen composuit; et alium de Evangelio, quod sub nomine Petri fertur, librum ad Rhosensem Ciliciae Ecclesiam, quae in haeresim ejus lectione diverterat. Leguntur et sparsim ejus breves epistolae, auctoris sui άσχήσει et vitae congruentes.