Latin
Incipit Liber, Chapter 56
Jerome, Liber de viris illustribus 23.56.897
Unproofread scanNot analysed yet
Ambrosius primum Marcionites, deinde ab Origine correctus, Ecclesiae diaconus, et confessionis Dominicae gloria insignis fuit, cui et Protocteto presbytero liber Origenis de Martyrio scribitur. Hujus industria et sumptu et instantia adjutus infinita Origenes dictavit volumina. Sed et ipse, quippe ut vir nobilis, non inelegantis ingenii fuit, sicut ejus ad Origenem epistolae indicio sunt. Obiit ante mortem Origenis·, et in hoc a plerisque reprehenditur, quod vir locuples amici sui senis et pauperis moriens non recordatus sit.