Latin
Incipit Liber, Chapter 57
Jerome, Liber de viris illustribus 23.57
Unproofread scanNot analysed yet
Tryphon, Origenis auditor, ad quem nonnullae ejus exstant epistolae, in Scripturis eruditissimus fuit. Quod quidem et multa ejus sparsim ostendunt opuscula, sed praecipue liber, quem composuit de Vacca rufa in Deuteronomio, et de Dichotomematibus, quae cum columba et turture Abraham ponuntur in Genesi.