Latin
Incipit Liber, Chapter 59
Jerome, Liber de viris illustribus 23.59.900
Unproofread scanNot analysed yet
Galus, sub Zephyrino Romanae urbis episcopo, id est sub Antonino Severi filio, disputationem adversum Proculum, Montani sectatorem, valde insignem habuit, arguens cum temeritatis, super Nova Prophetia defendenda, et in eodem volumine Epistolas quoque Pauli tredecim tantum enumerans; decimam quartam quae fertur ad Hebraeos, dicit non ejus esse, sed et apud Romanos usque hodie quasi Pauli apostoli nou habetur.