Latin
Incipit Liber, Chapter 60
Jerome, Liber de viris illustribus 23.60
Unproofread scanNot analysed yet
Beryllus, Arabiae Bostrenus episcopus, cum aliquanto tempore gloriose rexisset Ecelesiam, ad extremum lapsus in haeresim, quae Christum ante incarnationem negat, ab Origene correctus, scripsit varia opuscula, et maxime epistolas, in quibus Origeni gratias agit; sed et Origenis ad eum litterae sunt. Exstat dialogus Origenis et Berylli, in quo haereseos coarguitur. Claruit autem sub Alexandro, Mammeae filio, et Maximino et Gordiano, qui ei in imperium successerunt.