Latin
Incipit Liber, Chapter 62
Jerome, Liber de viris illustribus 23.62
Unproofread scanNot analysed yet
Alexander, episcopus Cappadociae, cum desiderio sanctorum locorum Hierosolymam pergeret, et Narcissus episcopus ejusdem urbis jam senex regeret Ecclesiam, et Narcisso et multis clericorum ejus revelatum est, altera die mane intrare episcopum, qui adjutor sacerdotalis cathedrae esse deberet. Itaque re ita completa, ut praedicta fuerat, cunctis in Palaestina episcopis in unum congregatis, adnitente quoque ipso vel maxime Narcisso, Hierosolymitanae Ecclesiae cum eo gubernaculum suscepit. Hic in fine cujusdam epistolae, quam scribit ad Antinoitas super pace Ecclesiae, ait: «Salutat vos Narcissus, qui ante me hic tenuit episcopalem locum, et nunc mecum eumdem orationibus regit, annos natus circiter centum sedecim, et vos mecum precatur ut unum idemque sapiatis. »Scripsit et aliam ad Antiochenses, per Clementem presbyterum Alexandriae, de quo supra diximus, nec non ad Origenem, et pro Origene contra Demetrium; eo quod juxta testimonium Demetrii eum presbyterum constituerit. Sed et aliae ejus ad diversos feruntur epistolae. Septima autem persecutione sub Decio, quo tempore Babylas Antiochiae passus est, ductus Caesaream, et clausus in carcere, ob confessionem Christi martyrio coronatur