Latin
Incipit Liber, Caput Lχιιι
Jerome, Liber de viris illustribus 23.63
Unproofread scanNot analysed yet
Julius Africanus, cujus quinque de Temporibus exstant volumina, sub imperatore M. Aurelio Antonino, qui Macrino successerat, legationem pro instauratione urbis Emmaus su cepit, quae postea Nicopolis appellata est. Hujus est epistola ad Origenem super quaestione Susannae: eo quod dicat in Hebraeo hanc fabulam non haberi, nec convenire cum Hebraica etymologia άτΧ τού σχίνου σχίσαι, καί άπδ του πρίνου πρισαι, contra quem doctam epistolam scribit Origenes. Exstat ejus ad Aristidem altera epistola, in qua super διαφωνίφ, quae videtur esse in genealogia Salvatoris apud Matthaeum et Lucam, plenissime disputat.