Latin
Incipit Liber, Chapter 69
Jerome, Liber de viris illustribus 23.69
Unproofread scanNot analysed yet
Dionysius, Alexandrinae urbis episcopus, sub Heracla scholam κατηχήσεων presbyter tenuit, et Origenis valde insignis auditor fuit. Hic in Cypriani et Africanae synodi dogma consentiens, de haereticis rebaptizandis, ad diversos plurimas misit epistolas, quae usque hodie exstant, et ad Fabium Antiochenae urbis episcopum scripsit de poenitentia, et ad Romanos per Hippolytum alteram: ad Xystum, qui Stephano successerat, duas epistolas, et ad Philemonem et ad Dionysium, Romanae Ecclesiae presbyteros, duas epistolas, et ad eumdem Dionysiunr, postea Romae episcopum, et ad Novatianum causantem, quod invitus Romae episcopus ordinatus esset, cujus epistolae hoc exordium est: «Dionysius Novatiano fratri salutem. Si invitus, ut dicis, ordinatus es, probabis, cum volens secesseris. Nam Oportuit quidvis etiam hac gratia perpeti, ne discinderetur Ecclesia Dei. Neque minus praeclarum ex hoc contigisset testimonium, quod noluisses dissidium inducere, quam proficisci solet ex eo, si quis recuset simulacris immolare, atque adeo praeclarius etiam, mea quidem sententia, siquidem illic uni propriaeque consulitur animae, hic totius Ecclesiae negotium agitur. Tametsi nunc quoque si persuaseris, si compuleris fratres in concordiam redire, plus egeris οfficiο, quam peccaris errato. Atque hoc quidem haud imputabitur, illud vero laudibus feretur. Canerum si non obtemperantibus illis minus assequeris quod vis, tamen fac modis omnibus ut tuam ipsius serves animam. »Est ejus ad Dionysium et ad Didymum altera epistola, et έορταστικα\ de Pascha plurimae, declamatorio sermone conscriptae. et ad Alexandrinam Ecclesiam de Exsilio, et ad Hieracam in AEgypto episcopum, et alia de Mortalitate et de Sabbato, et xepl Γυμνασίου, et ad Hermammonem, et alia de Persecutione Decii, et duo libri adversum Nepotem episcopum, qui mille annorum corporale regnum suis scriptis asseverat, in quibus de Apocalypsi Joannis diligentissime disputat: et adversum Sabellium, et ad Ammonem Beronices episcopum, et ad Telesphorum, et ad Euphranorem, et quatuor libri ad Dionysium Romanae urbis episcopum, et ad Laodicenses de Poenitentia; item ad Canonem de Poenitentia, et ad Origenem de Martyrio, ad Armenios de Poenitentia et de ordine delictorum, de Natura ad Timotheum, de Tenlationibus nd Euphranorem. Ad Basilidem quoque multae epistolae, in quarum una se asserit etiam in Ecclesiasten coepisse scribere Commentarios. Sed et adversus Paulum Samosatenum ante naucos dies quam moreretur, insignis ejus fertur epistola. Moritur duodecimo Galieni anno.