Latin
Incipit Liber, Chapter 70
Jerome, Liber de viris illustribus 23.70.912
Unproofread scanNot analysed yet
Νovatianus, Romanae urbis presbyter, adversus Corneliam cathedram sacerdotalem conatus invadere. Novatianorum, quod Graece dicitur Καθαρών dogma constituit, nolens apostatas suscipere poenitentes. Hujus auctor Novatus, Cypriani presbyter, fuit. Scripsit autem de Pascha, de Sabbato, de Circumcisione, de Sacerdote, de Oratione, de Cibis Judaicis, de Instantia, de Attalo multaque alia, et de Trinitate grande volumen, quasi έπιτομήν operis Tertulliani faciens, quod plerique nescientes, Cypriani existimant.