Latin
Incipit Liber, Chapter 8
Jerome, Liber de viris illustribus 23.8.2
Unproofread scanNot analysed yet
geret. Denique Philo disertissimus Judaeorum, videns Alexandriae primam Ecclesiam adhuc judaizantem, quasi in laudem gentis suae librum super eorum conversatione scripsit. Et quomodo Lucas narrat, Hierosolymae credentes omnia habuisse communia (Act. II, 44): sic et ille quod Alexandriae sub Marco fieri doctore cernebat, memoriae tradidit. Mortuus est autem octavo Neronis anno, et sepultus Alexandriae, succedente sibi Anniano.