Latin
Incipit Liber, Chapter 9
Jerome, Liber de viris illustribus 23.9
Unproofread scanNot analysed yet
Joannes apostolus, quem Jesus amavit plurimum (Joan. XIII, 25, et XIX, 26, et XX, 2, et XXI, 7), filius Zebedaei, frater Jacobi apostoli (Matth. IV, 21, et X, 2; Marc. X, 35; Luc. V, 10), quem Herodes post passionem Domini decollavit (Act. XII, 2 seqq.) ,novissimus omnium scripsit Evangelium, rogatus ab Asiae episcopis, adversus Cerinthum, aliosque haereticos, et maxime tunc Ebionitarum dogma consurgens, qui asserunt Christum ante Mariam non fuisse. Unde et compulsus est divinam ejus nativitatem edicere. Sed et aliam causam hujus scripturae· ferunt, quod cum legisset Matthaei, Marci et Lucae volumina, probaverit quidem textum historiae, et vera eos dixisse firmaverit, sed unius tantum anni, in quo et passus est, post carcerem Joannis [ms. tacet Joannis], historiam texuisse. Praetermisso itaque anno, cujus acta a tribus exposita fuerant, superioris temporis antequam Joannes clauderetur in carcerem, gesta narravit: sicut manifestum esse poterit his qui diligenter quatuor Evangeliorum volumina legerint. Quae res etiam διαφωνίαν (dissonantiam), quae videtur Joannis esse cum caeteris, tollit. Scripsit autem et unam Epistolam, cujus exordium est: Quod fuit ab initio, quod audivimus, et vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostroe contrectaverunt de Verbo vitoe, quae ab universis ecclesiasticis et eruditis viris probatur. Reliquae nutem duae, quarum principium est: Senior Electoe dominoe et natis ejus, et sequentis: Senior Caio charissimo, quem ego diligo in veritate, Joannis presbyteri asseruntur, cujus et hodie alterum sepulerum apud Ephesum ostenditur, etsi nonnulli putant duas memorias ejusdem Joannis evangelistae esse, super qua re cum per ordinem ad Papiam auditorem ejus ventum fuerit, disseremus. Quarto decimo igitur anno, secundum post Neronem persecutionem movente Domitiano, in Patmos insulam relegatus, scripsit Apocalypsim, quam interpretatur Justinus Martyr et Irenaeus. Interfecto autem Domitiano, et actis ejus ob nimiam crudelitatem a senatu rescissis, sub Nerva principe redit Ephesum, ibique usque ad Trajanum principem perseverans, totas Asiae fundavit rexitque Ecclesias, et confectus senio, sexagesimo octavo post passionem Domini anno mortuus, juxta eamdem urbem sepultus est.