Latin
1 to 5
Jerome, Praecepta ac leges S. Pachomii 1-5
Unproofread scanNot analysed yet
De sex orationibus vespertinis, et de collecta quae per singulas domos fit sex orationum. CLXXVII. Viginti quinque orgyas praepositus domus ac secundus debebunt de palmarum foliis texere, ut ad exemplum eorum operentur et caeteri- Quod si non fuerint in praesenti, qui loco eorum praefuerit, huic operi atque mensurae studium commodabit. CLXXVIII. Postquam acciti fuerint veniant ad collectam; et antequam vocentur, cellula nullus exibit. Si qui haec praecepta contempserint· increpationi solitae subjacebunt. CLXXIX. Ne plus operis fratres compellantur facere: sed moderatus labor omnes ad operandum provocet· Sitque inter cos pax et concordia, et libenter majoribus subjiciantur, sedentes, ambulantes, ac stantes in ordine suo, invicem de humilitate certantes [Al. curantes]. CLXXX. Si quid peccatum fuerit, Patres monasteriorum emendare poterunt, et constituere quod sequi debeant. CLXXXI. Praepositus autem domus, et qui secundus ab eo est, hoc tantum habebit juris, ut compellat fratres in collecta domus, sive in collecta majore, hoc est omnium fratrum· subjacere poenitentiae. CLXXXII. Quod si praepositus peregre fuerit, qui secundus est locum ejus obtinebit, tam in poenitentia fratris recipienda, quam in quocunque alio eorum, quae in domo [Al. domino] necessaria sunt. CLXXXIII. Si quis absque conscientia duorum ierit ad alteram domum, vel alterius domus fratrem, codicem legendum mutuum postulare [Al. postulaverit], vel quodlibet aliud, et in hoc inventus fuerit, monasterii ordine increpabitur.