Latin
6
Jerome, Praecepta ac leges S. Pachomii 6
Unproofread scanNot analysed yet
CLXXXIV. Qui vult sine macula et absque contemptu in domo cui deputatus est, esse [Al. vivere], omnia quae praecepta sunt coram Deo observare debebit. CLXXXV. Quidquid necessarium est in monasterio, sive in agro, si propositus domus occupatus est, secundus impleat. CLXXXVI. Sex orationes facere vespertinas, juxta exemplum majoris collectae,, in qua omnes fratres pariter congregantur, summae delectationis est, et ita facile fiunt, ut nullum onus habeant, et [Fort. ut] ex onere nascatur taedium.