Latin
Chapter 1
Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio] 1.2
Unproofread scanNot analysed yet
Et attendite sollicite, quasso, charissimæ, quae ingredi non solum totis affectibus cupitis ad vitam, quae vere vita est (nam viventibus in mundo vita non est, sed mors), sed jam Dei auxilio estis iter ingressae, quod sine praeceptis charitatis non ingreditur quisquam ad Deo vivendum. Propter hoc enim apostolus Paulus non gloriatur in linguis angelorum et hominum, non in cognitione mysteriorum Dei, non in spiritu prophetae, non in asperitatibus carnis, non etiam in eleemosynarum operibus, quamquam ad omnia pietas valeat, dummodo cbarilas non desit.