Latin
Chapter 1
Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio] 1.1
Unproofread scanNot analysed yet
Quis autem in monasterio constitutis sororibus primus sit arripiendos modus Deo vivendi et regula, ipse solus Christus hujus propositi inceptor et doctor, in unius responsione instruit universos: Si vis, inquit idem magisler haec petenti, ad vitam ingredi, serva mandata. Quod si forte quaeratur quoe sint, illico sic percunctanti exposuit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde, mente, et tiribul tuis, et plus quam teipsum: et proximum tuum sicut teipsum (Matth. v, 43). In his duobus praeceptis pendet quidquid est legis, quidquid etiam prophetae et sancti viri perscrutati sunt.