Latin
Chapter 10
Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio] 10.1
Unproofread scanNot analysed yet
Referam vobis quaedam non minus imitanda per opera, quam audienda de aliquibus sanctissimis viris, ut bonorum exempla, obedientiæ humilitatem: qua carente, in ædificii spiritualis structura, fundamento virtutum quidquid aedificatur, est vanum: vestras mentes doceant, et crebra memoria sanctorum gestorum vitae religionem instruant et virtutem. Dum igitur per eremorum antra septem annis sanctos Patres degentes, ibidem in terris velut in coelis angelos assistentes assiduo labore itineris, arduisque vivendi incommodis, caeterisque innumeris calamitatibus peragrando visitarem: de quorum vita moribusque mirificis, quae luculenter ipse perspexi, libellum compegi, qui vobis sit ut lucerna in candelabro ad meditationem religionis et vitae. Nihil ita carum, ita studiosum appetebatur a monachis, quam quod in eis qui juberet, posset inveniri.