Latin
Chapter 9
Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio] 9
Unproofread scanNot analysed yet
Contumax, pra'sumptuosa ac superba mulier, in sancto vestro consortio, quae dedignatur esse subjecta, ac suis litibus et jurgiis scandalum praebet quieti sororum, et eis inobedientiae demonstrat exemplum, arduis crebrisque jejuniis castigetur, cum resistit mandatis impositis. Si jejunia non castigant superbiam, edometur verberibus, contumeliis et gravibus disciplinis: ut jam discat cum Petro, quod nisi prælato, immo Christo in eo obediat, partem cum Christo in regno Christi et Dei non habebit: quamquam imposita videantur extranea, nec consona rationi. Sed si nec indomita superbia studuerit obedire, cum apostatis angelis expellatur: quae partem non habebit in regno. infelix superbia vitae, ut pro implendis voluptatibus carnis, renuntiet haereditati coeli, quam fuerat assecutura per Christum. Nondum Deo vivit: nondum religionis semitam Christique nuptias attigit, quæ non efficitur ita simplex et pura, ut quidquid sibi mandatum fuerit per præpositam matrem, angelico putet ore transmissum. Tunc unaquæque caeteris se beatiorem existimet, cum in laboribus praeponitur reliquis. Non pudeat singulis hebdomadis sexta feria, quo die Salvator opprobria et mortem pro homine ab homine pertulit, unamquamque sororum, suam vitam coram omni cœtu sororum discutere, et de commissis contra praecepta et regulam, se proprio ore criminari ac disciplinam subire: quatenus stipulata mens cogitationis, stimulo accusationis ac verborum, caveat accusanda pudendaque committere. Nec tamen propter hoc occulta cogitamina cordium prodantur, nec occulta peccata, quae solis debent sacerdotibus confiteri: sed solum quae praeceptis obviant poblicis: et exempla peccandi sororibus praebent. Si vero vel tumore vel verecundia seipsam accusare ne- Ilexcrit, liceat unicuique propalare tale crimen alterius: ut nullatenus radices inobedientia et superbia in sancto hortulo vestro arripiant non evellendas de facili. Verum si quippiam juxta feminarum modum, anae nihil retinere norunt absconditum, immo ante garrulando manifestant, quam sciant, aliquid de his extra cænobii limites prodiderit, subeat gravissimam poenam: ut doctrina tacendi doceatur in paena.